라틴어 문장 검색

Est libertus mihi non illitteratus.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 12:3)
quis mane sumptis nequiter non erubescit poculis, cum fit libido temperans, astumque nugator sapit?
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus9)
nam et litigator rusticus illitteratusque de causa sua , quam orator, qui nesciet quid in lite sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 349:4)
nobis autem grandis audacia, si vel apud municipales et cathedrarios oratores aut forenses rabulas garriamus, qui etiam cum perorant, salva pace potiorum, turba numerosior illitteratissimis litteris vacant, nam te, cui, seu liberum seu ligatum placeat alternare sermonem, intonare ambifariam suppetit, pauci, quos aequus amavit, mutabuntur, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 10:2)
modo nebulonem, modo nugatorem appellat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 715:2)
Eugepae, Thalem talento non emam Milesium, nam ad sapientiam huius * nimius nugator fuit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 238)
Choragvs Edepol nugatorem lepidum lepide hunc nactust Phaedromus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 11)
Vae tibi, nugator.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 2223)
Nimium graphicum hunc nugatorem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 2202)
abi sis, nugator:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 2266)
nugari nugatori postulas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 2267)
modo mi advenienti nugator quidam occessit obviam, nimis pergraphicus sycophanta;
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 5, scene 223)

SEARCH

MENU NAVIGATION